2 Samuel 3:6-8

Clementine_Vulgate(i) 6 Cum ergo esset prælium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul. 7 Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner: 8 Quare ingressus es ad concubinam patris mei? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait: Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie?