Clementine_Vulgate(i)
25 Anno duodecimo Joram filii Achab regis Israël regnavit Ochozias filius Joram regis Judæ.
26 Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël.
27 Et ambulavit in viis domus Achab: et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit.