2 Chronicles 4:12-18

Clementine_Vulgate(i) 12 hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia. 13 Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum. 14 Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus: 15 mare unum, boves quoque duodecim sub mari, 16 et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo. 17 In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha. 18 Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris.