Clementine_Vulgate(i)
2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet:
3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos die illa tamquam fur comprehendat:
5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum.
6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: