1 Corinthians 1:3-7

Clementine_Vulgate(i) 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: 5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. 6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: 7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,