1 Corinthians 15:45-49

Clementine_Vulgate(i) 45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. 46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale. 47 Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis. 48 Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes. 49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.