1 Chronicles 20:4-8

Clementine_Vulgate(i) 4 Post hæc initum est bellum in Gazer adversum Philisthæos, in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos. 5 Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethæi, cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium. 6 Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quatuor: qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus. 7 Hic blasphemavit Israël: et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David. 8 (20:7b) Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus.