Clementine_Vulgate(i) 13 Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet. 14 Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium: et fugavit eos.