Leviticus 9:10 Cross References - Vulgate

10 adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi

Leviticus 3:3-5

3 et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est 4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis 5 adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino

Leviticus 3:9-11

9 et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam 10 cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis 11 et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini

Leviticus 4:8-12

8 et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt 9 duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis 10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti 11 pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo 12 et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur

Leviticus 4:34-35

34 sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius 35 omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi

Leviticus 8:16-17

16 adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare 17 vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat Dominus

Psalms 51:17

17 sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies

Proverbs 23:26

26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant

Isaiah 53:10

10 et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur

Isaiah 57:15

15 quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum

Isaiah 66:2

2 omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.