Judges 8:12 Cross References - Vulgate

12 fugeruntque Zebee et Salmana quos persequens Gedeon conprehendit turbato omni exercitu eorum

Joshua 10:16-18

16 fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda 17 nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca Maceda 18 qui praecepit sociis et ait volvite saxa ingentia ad os speluncae et ponite viros industrios qui clausos custodiant

Joshua 10:22-25

22 praecepitque Iosue dicens aperite os speluncae et producite ad me quinque reges qui in ea latitant 23 fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth regem Lachis regem Eglon 24 cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israhel et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarent 25 rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis

Job 12:16-21

16 apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur 17 adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem 18 balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum 19 ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat 20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens 21 effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans

Job 34:19

19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi

Psalms 83:11

11 pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum

Amos 2:14

14 et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam

Revelation 6:15-16

15 et reges terrae et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium 16 et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni

Revelation 19:19-21

19 et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius 20 et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure 21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.