Exodus 24:3 Cross References - Vulgate

3 venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus

Exodus 19:8

8 responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum

Exodus 21:1-23

1 haec sunt iudicia quae propones eis 2 si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis 3 cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul 4 sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo 5 quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber 6 offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum 7 si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt 8 si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam 9 sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi 10 quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit 11 si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia 12 qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur 13 qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat 14 si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur 15 qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur 16 qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur 17 qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur 18 si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo 19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat 20 qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit 21 sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est 22 si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint 23 sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima

Exodus 24:7

7 adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes

Deuteronomy 4:1

1 et nunc Israhel audi praecepta et iudicia quae ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis

Deuteronomy 4:5

5 scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis

Deuteronomy 4:45

45 et haec testimonia et caerimoniae atque iudicia quae locutus est ad filios Israhel quando egressi sunt de Aegypto

Deuteronomy 5:1

1 vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israhel caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete

Deuteronomy 5:27-28

27 tu magis accede et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea 28 quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum populi huius quae locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti

Deuteronomy 5:31

31 tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et caerimonias atque iudicia quae docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem

Deuteronomy 6:1

1 haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam

Deuteronomy 11:1

1 ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et caerimonias iudicia atque mandata omni tempore

Joshua 24:22

22 et Iosue ad populum testes inquit vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque testes

Galatians 3:19-20

19 quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris 20 mediator autem unius non est Deus autem unus est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.