2 Chronicles 19:9 Cross References - Vulgate

9 praecepitque eis dicens sic agetis in timore Dei fideliter et corde perfecto

Deuteronomy 1:16-17

16 praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus 17 nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam

2 Samuel 23:3

3 dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei

2 Chronicles 19:7

7 sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum

Isaiah 11:3-5

3 et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet 4 sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium 5 et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renis eius

Isaiah 32:1

1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.