Luke 18:18 Cross References - Clementine_Vulgate

18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo?

Ezekiel 33:31

31 Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.

Malachi 1:6

6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum?

Matthew 19:16-30

16 Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? 17 { Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.} 18 Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices; 19 { honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.} 20 Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest? 21 { Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.} 22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. 23 { Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.} 24 { Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.} 25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? 26 { Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.} 27 Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? 28 { Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël.} 29 { Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.} 30 { Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.}

Mark 10:17-31

17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam? 18 { Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.} 19 { Præcepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem.} 20 At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a juventute mea. 21 { Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.} 22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones. 23 { Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!} 24 { Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire!} 25 { Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.} 26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? 27 { Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum.} 28 Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. 29 { Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,} 30 { qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.} 31 { Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.}

Luke 6:46

46 { Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico?}

Luke 10:25-28

25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? 26 { At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?} 27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. 28 { Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.}

John 13:13-15

13 { Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.} 14 { Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterutrum lavare pedes.} 15 { Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.}

Acts 2:37

37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?

Acts 16:30

30 et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.