Luke 12:2 Cross References - Clementine_Vulgate

2 { Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur.}

Ecclesiastes 12:14

14 et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.]

Matthew 10:26-33

26 { Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.} 27 { Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta.} 28 { Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.} 29 { Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.} 30 { Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.} 31 { Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.} 32 { Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.} 33 { Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.}

Mark 4:22

22 { Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.}

Luke 8:17

17 { Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.}

Romans 2:16

16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.

1 Corinthians 4:5

5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.

2 Corinthians 5:10

10 Omnes enim non manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

Revelation 20:11-12

11 Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis. 12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.