Job 36:27 Cross References - Clementine_Vulgate

27 Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum,

Genesis 2:5-6

5 et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: 6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.

Job 5:9

9 qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero;

Job 36:33

33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.]

Job 38:25-28

25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui, 26 ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur; 27 ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes? 28 Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris?

Job 38:34

34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?

Psalms 65:9-13

9 qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. 10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. 11 Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro; 12 imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. 13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea

Psalms 147:8

8 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël.

Psalms 148:8

8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus;

Isaiah 5:6

6 Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.

Jeremiah 14:22

22 Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? aut cæli possunt dare imbres? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia hæc.]

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.