James 1:22 Cross References - Clementine_Vulgate

22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.

Isaiah 44:20

20 Pars ejus cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.

Obadiah 1:3

3 Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum; qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram?

Matthew 7:21-27

21 { Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.} 22 { Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?} 23 { Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.} 24 { Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,} 25 { et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.} 26 { Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam:} 27 { et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.}

Matthew 12:50

50 { Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.}

Matthew 28:20

20 { docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.}

Luke 6:46-48

46 { Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico?} 47 { Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit:} 48 { similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram.}

Luke 11:28

28 { At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.}

Luke 12:47-48

47 { Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:} 48 { qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.}

John 13:17

17 { Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.}

Romans 2:13

13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.

1 Corinthians 3:18

18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.

1 Corinthians 6:9

9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,

1 Corinthians 15:33

33 Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala.

Galatians 6:3

3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.

Galatians 6:7

7 Nolite errare: Deus non irridetur.

Philippians 4:8

8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.

Colossians 3:17

17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.

2 Timothy 3:13

13 Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.

Titus 3:3

3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.

James 1:26

26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.

James 2:14-20

14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? 15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, 16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit? 17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. 18 Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. 19 Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt. 20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?

James 4:17

17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

2 Peter 2:13

13 percipientes mercedem injustitiæ, voluptatem existimantes diei delicias: coinquinationes, et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,

1 John 1:8

8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.

1 John 2:3

3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.

1 John 3:7

7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.

3 John 1:11

11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum.

Revelation 12:9

9 Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.

Revelation 22:7

7 { Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiæ libri hujus.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.