Genesis 46:14 Cross References - Clementine_Vulgate

14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Jahelel.

Genesis 30:19-20

19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium, 20 et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

Genesis 49:13

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

Numbers 1:9

9 de Zabulon, Eliab filius Helon;

Numbers 1:30-31

30 De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 31 quinquaginta septem millia quadringenti.

Numbers 26:26-27

26 Filii Zabulon per cognationes suas: Sared, a quo familia Sareditarum: Elon, a quo familia Elonitarum: Jalel, a quo familia Jalelitarum. 27 Hæ sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti.

Deuteronomy 33:18-19

18 Et Zabulon ait: [Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis. 19 Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.]

1 Chronicles 2:1

1 Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.