1 Kings 1:29 Cross References - Clementine_Vulgate

29 juravit rex, et ait: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,

Genesis 48:16

16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.

Judges 8:19

19 Quibus ille respondit: Fratres mei fuerunt, filii matris meæ. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem.

1 Samuel 14:39

39 Vivit Dominus salvator Israël, quia si per Jonathan filium meum factum est, absque retractione morietur. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo.

1 Samuel 14:45

45 Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israël? hoc nefas est: vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonathan, ut non moreretur.

1 Samuel 19:6

6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathæ, juravit: Vivit Dominus, quia non occidetur.

1 Samuel 20:21

21 Mittam quoque et puerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagittas.

2 Samuel 4:9

9 Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitæ, dixit ad eos: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,

2 Samuel 12:5

5 Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc.

1 Kings 2:24

24 Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias.

1 Kings 17:1

1 Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba.

1 Kings 18:10

10 Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens: et respondentibus cunctis: Non est hic: adjuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris.

2 Kings 4:30

30 Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam.

2 Kings 5:16

16 At ille respondit: Vivit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquievit.

2 Kings 5:20

20 Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quæ attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid.

Psalms 34:19-22

19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. 20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant. 21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge! viderunt oculi nostri. 22 Vidisti, Domine: ne sileas; Domine, ne discedas a me.

Psalms 72:14

14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.

Psalms 136:24

Psalms 138:7

7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.