Titus 2:7 Cross References - Vulgate

7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem

Acts 20:33-35

33 argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi 34 ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae 35 omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere

2 Corinthians 1:12

12 nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos

2 Corinthians 2:17

17 non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur

2 Corinthians 4:2

2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo

2 Corinthians 8:8

8 non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans

Ephesians 6:24

24 gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione

Philippians 1:10

10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi

2 Thessalonians 3:9

9 non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos

1 Timothy 4:12

12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate

1 Peter 5:3

3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.