Song of Songs 8:5 Cross References - Vulgate

5 quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua

2 Chronicles 32:8

8 cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iuda

Psalms 45:10-11

10 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui 11 et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum

Psalms 63:8

8 ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae

Psalms 107:2-8

2 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 3 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos 4 ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari 5 erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt 6 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat 7 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos 8 et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem

Song of Songs 2:3

3 sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo

Song of Songs 3:4

4 paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae

Song of Songs 3:6

6 quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii

Song of Songs 3:11

11 egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius

Song of Songs 4:8

8 veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum

Song of Songs 6:10

10 quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata

Song of Songs 8:1

1 quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat

Isaiah 26:3-4

3 vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus 4 sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum

Isaiah 36:6

6 ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo

Isaiah 40:3

3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri

Isaiah 43:19

19 ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina

Isaiah 49:20-23

20 adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitem 21 et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erant 22 haec dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt 23 et erunt reges nutricii tui et reginae nutrices tuae vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum

Jeremiah 2:2

2 vade et clama in auribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem disponsationis tuae quando secuta me es in deserto in terra quae non seminatur

Hosea 12:4

4 et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum

Micah 3:11

11 principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius in mercede docebant et prophetae eius in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in medio nostrum non venient super nos mala

John 1:48-51

48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te 49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel 50 respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis 51 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis

John 13:23

23 erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus

Acts 27:23-25

23 adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio 24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum 25 propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi

Romans 7:4

4 itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo

2 Corinthians 12:9-10

9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi 10 propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum

Galatians 4:19

19 filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis

Ephesians 1:12-13

12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo 13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto

1 Peter 1:21

21 qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo

Revelation 12:6

6 et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a Deo ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.