Romans 8:28 Cross References - Vulgate

28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti

Genesis 50:20

20 vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos

Exodus 20:6

6 et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea

Deuteronomy 6:5

5 diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua

Deuteronomy 8:2-3

2 et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non 3 adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini

Deuteronomy 8:16

16 et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui

Nehemiah 1:5

5 et dixi quaeso Domine Deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua

Psalms 46:1-2

1 victori filiorum Core pro iuventutibus canticum Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum 2 ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris

Psalms 69:36

36 victori David ad recordandum Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina

Jeremiah 24:5-7

5 haec dicit Dominus Deus Israhel sicut ficus hae bonae sic cognoscam transmigrationem Iuda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum 6 et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam 7 et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo

Jeremiah 51:29

29 et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem

Zechariah 13:9

9 et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus

Mark 12:30

30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum

Acts 13:48

48 audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam

Romans 1:6-7

6 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi 7 omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

Romans 5:3-5

3 non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur 4 patientia autem probationem probatio vero spem 5 spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis

Romans 8:30

30 quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit

Romans 8:35-39

35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius 36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis 37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos 38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines 39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro

Romans 9:11

11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret

Romans 9:23-24

23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam 24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus

1 Corinthians 1:9

9 fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri

1 Corinthians 2:9

9 sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum

2 Corinthians 4:15-17

15 omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei 16 propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem 17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis

2 Corinthians 5:1

1 scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis

Galatians 1:15

15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam

Galatians 5:8

8 persuasio non est ex eo qui vocat vos

Ephesians 1:9-11

9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo 10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso 11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae

Ephesians 3:11

11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro

Philippians 1:19-23

19 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi 20 secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem 21 mihi enim vivere Christus est et mori lucrum 22 quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro 23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius

1 Thessalonians 5:9

9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum

2 Thessalonians 1:5-7

5 in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini 6 si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant 7 et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius

2 Thessalonians 2:13-14

13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis 14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi

2 Timothy 1:9

9 qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia

2 Timothy 2:19

19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini

Hebrews 12:6-12

6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit 7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater 8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis 9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus 10 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius 11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae 12 propter quod remissas manus et soluta genua erigite

James 1:3-4

3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur 4 patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes

James 1:12

12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se

James 2:5

5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se

1 Peter 1:7-8

7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi 8 quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata

1 Peter 5:10

10 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit

1 John 4:10

10 in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris

1 John 4:19

19 nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos

1 John 5:2-3

2 in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus 3 haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt

Revelation 3:19

19 ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam age

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.