Romans 7:18 Cross References - Vulgate

18 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio

Genesis 6:5

5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore

Genesis 8:21

21 odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci

Job 14:4

4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es

Job 15:14-16

14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere 15 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius 16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem

Job 25:4

4 numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere

Psalms 51:5

5 ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea

Psalms 119:5

5 utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua

Psalms 119:32

32 viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum

Psalms 119:40

40 ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me

Psalms 119:115-117

115 recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei 116 confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea 117 auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter

Psalms 119:173

173 sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi

Psalms 119:176

176 erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus

Isaiah 64:6

6 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos

Matthew 15:19

19 de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae

Mark 7:21-23

21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia 22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia 23 omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem

Luke 11:13

13 si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se

John 3:6

6 quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est

Romans 7:5

5 cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti

Romans 7:15

15 quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio

Romans 7:19

19 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago

Romans 7:25

25 gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati

Romans 8:3-13

3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne 4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum 5 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt 6 nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax 7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest 8 qui autem in carne sunt Deo placere non possunt 9 vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius 10 si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem 11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis 12 ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus 13 si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis

Romans 13:14

14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis

Galatians 5:17

17 caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis

Galatians 5:19-21

19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria 20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae 21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur

Galatians 5:24

24 qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis

Ephesians 2:1-5

1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris 2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri 4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos 5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati

Philippians 2:13

13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate

Philippians 3:12

12 non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu

Titus 3:3

3 eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem

1 Peter 4:2

2 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.