Romans 3:3 Cross References - Vulgate

3 quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit

Numbers 23:19

19 non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit

1 Samuel 15:29

29 porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine non flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiam

Psalms 84:7

7 benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion

Isaiah 54:9-10

9 sicut in diebus Noe istud mihi est cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi ut non irascar tibi et non increpem te 10 montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et foedus pacis meae non movebitur dixit miserator tuus Dominus

Isaiah 55:11

11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quaecumque volui et prosperabitur in his ad quae misi illud

Isaiah 65:15-16

15 et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis et interficiet te Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio 16 in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui iurat in terra iurabit in Deo amen quia oblivioni traditae sunt angustiae priores et quia absconditae sunt ab oculis nostris

Jeremiah 33:24-26

24 numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens duae cognationes quas elegerat Dominus abiectae sunt et populum meum despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis 25 haec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui 26 equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis

Matthew 24:35

35 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt

John 1:16

16 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia

Romans 9:6

6 non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel

Romans 10:16

16 sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro

Romans 11:1-7

1 dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin 2 non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel 3 Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam 4 sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal 5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt 6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia 7 quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt

Romans 11:29

29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei

2 Corinthians 3:18

18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu

2 Thessalonians 1:3

3 gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem

2 Timothy 2:13

13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest

Titus 1:1-2

1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est 2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia

Hebrews 4:2

2 etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt

Hebrews 6:13-18

13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum 14 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te 15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem 16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum 17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum 18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.