Romans 12:3 Cross References - Vulgate

3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei

Proverbs 16:18-19

18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus 19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis

Proverbs 25:27

27 sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria

Proverbs 26:12

12 vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus

Ecclesiastes 7:16

16 noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas

Micah 6:8

8 indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quaerat a te utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo

Matthew 18:1-4

1 in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum 2 et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum 3 et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum 4 quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum

Luke 18:11

11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus

John 3:34

34 quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum

Romans 1:5

5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius

Romans 11:20

20 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time

Romans 11:25

25 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret

Romans 12:6-8

6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei 7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina 8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate

Romans 12:16

16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos

Romans 15:15-16

15 audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo 16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto

1 Corinthians 3:10

10 secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet

1 Corinthians 4:7-8

7 quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis 8 iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus

1 Corinthians 7:17

17 nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo

1 Corinthians 12:7-11

7 unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem 8 alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum 9 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu 10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum 11 haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult

1 Corinthians 15:10

10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum

2 Corinthians 12:7

7 et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet

2 Corinthians 12:13

13 quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam

Galatians 2:8-9

8 qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes 9 et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem

Galatians 6:3

3 nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit

Ephesians 3:2

2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis

Ephesians 3:4

4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi

Ephesians 3:7-8

7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius 8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi

Ephesians 4:7-13

7 unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi 8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus 9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae 10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia 11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi

Ephesians 4:16

16 ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate

Philippians 2:3-8

3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes 4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum 5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu 6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo 7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo 8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis

Colossians 1:29

29 in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute

Colossians 2:13

13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta

1 Timothy 1:14

14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu

1 Timothy 2:9

9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa

1 Timothy 2:15

15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate

Titus 2:2

2 senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia

Titus 2:4

4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant

Titus 2:6

6 iuvenes similiter hortare ut sobrii sint

Titus 2:12

12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo

James 4:6

6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

1 Peter 1:13

13 propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi

1 Peter 4:7

7 omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus

1 Peter 4:11

11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen

1 Peter 5:5

5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

1 Peter 5:8

8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret

3 John 1:9

9 scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.