Revelation 7:9 Cross References - Vulgate

9 post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in manibus eorum

Genesis 13:16

16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit

Genesis 49:10

10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium

Leviticus 23:40

40 sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro

Psalms 2:8

8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae

Psalms 22:27

27 recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium

Psalms 72:7-11

7 ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent 8 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent 9 et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei 10 quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor 11 parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit

Psalms 76:4

4 ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus

Psalms 77:2

2 prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar

Psalms 98:3

3 recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

Psalms 110:2-3

2 virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum 3 populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae

Psalms 117:1-2

1 laudate Dominum omnes gentes conlaudate eum universi populi 2 quia confortata est super nos misericordia eius et veritas Domini in aeternum alleluia

Isaiah 2:2-3

2 et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes 3 et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem

Isaiah 49:6-8

6 et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae 7 haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te 8 haec dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas

Isaiah 60:1-14

1 surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est 2 quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur 3 et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui 4 leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae tuae in latere sugent 5 tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi 6 inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes 7 omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum maiestatis meae glorificabo 8 qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas 9 me enim insulae expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te 10 et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui 11 et aperientur portae tuae iugiter die et nocte non claudentur ut adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur 12 gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur 13 gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum meorum glorificabo 14 et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israhel

Jeremiah 3:17

17 in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi

Jeremiah 16:19

19 Domine fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem quae eis non profuit

Daniel 4:1

1 Nabuchodonosor rex omnibus populis gentibus et linguis quae habitant in universa terra pax vobis multiplicetur

Daniel 6:25

25 tunc Darius rex scripsit universis populis tribubus et linguis habitantibus in universa terra pax vobis multiplicetur

Hosea 1:10

10 et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis

Zechariah 2:11

11 et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te

Zechariah 8:20-23

20 haec dicit Dominus exercituum usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis 21 et vadant habitatores unus ad alterum dicentes eamus et deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum vadam etiam ego 22 et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Hierusalem et deprecandam faciem Domini 23 haec dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri iudaei dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est

Luke 12:1

1 multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis

Luke 21:36

36 vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis

John 12:13

13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel

Romans 11:25

25 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret

Romans 15:9-12

9 gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo 10 et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius 11 et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi 12 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt

Ephesians 6:13

13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare

Hebrews 11:12

12 propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis

Hebrews 12:22

22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae

Revelation 3:4-5

4 sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt 5 qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius

Revelation 3:18

18 suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas

Revelation 4:4

4 et in circuitu sedis sedilia viginti quattuor et super thronos viginti quattuor seniores sedentes circumamictos vestimentis albis et in capitibus eorum coronas aureas

Revelation 5:9

9 et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione

Revelation 5:11

11 et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia milium

Revelation 6:11

11 et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi

Revelation 7:13-15

13 et respondit unus de senioribus dicens mihi hii qui amicti sunt stolis albis qui sunt et unde venerunt 14 et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni 15 ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius et qui sedet in throno habitabit super illos

Revelation 11:15

15 et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.