Revelation 16:11 Cross References - Vulgate

11 et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis

2 Chronicles 36:23

23 haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea quis ex vobis est in omni populo eius sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat

Ezra 1:2

2 haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea

Ezra 5:11-12

11 huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes nos sumus servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum quod erat extructum ante hos annos multos quodque rex Israhel magnus aedificaverat et extruxerat 12 postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem

Ezra 6:10

10 et offerant oblationes Deo caeli orentque pro vita regis et filiorum eius

Ezra 7:12

12 Artarxersis rex regum Ezrae sacerdoti scribae legis Dei caeli doctissimo salutem

Ezra 7:21

21 et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei caeli absque mora detis

Ezra 7:23

23 omne quod ad ritum Dei caeli pertinet tribuatur diligenter in domo Dei caeli ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius

Nehemiah 1:4

4 cumque audissem verba huiuscemodi sedi et flevi et luxi diebus et ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli

Nehemiah 2:4

4 et ait mihi rex pro qua re postulas et oravi Deum caeli

Psalms 136:26

26 confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius

Daniel 2:18-19

18 ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto et non perirent Danihel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis 19 tunc Daniheli per visionem nocte mysterium revelatum est et Danihel benedixit Deo caeli

Daniel 2:44

44 in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri non tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum

Jonah 1:9

9 et dixit ad eos Hebraeus ego sum et Dominum Deum caeli ego timeo qui fecit mare et aridam

2 Timothy 3:13

13 mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes

Revelation 2:21

21 et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua

Revelation 11:13

13 et in illa hora factus est terraemotus magnus et decima pars civitatis cecidit et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli

Revelation 16:2

2 et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius

Revelation 16:9

9 et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam

Revelation 16:21

21 et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.