Revelation 14:4 Cross References - Vulgate

4 hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti sunt ex hominibus primitiae Deo et agno

Psalms 45:14

14 in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam amicae eius ducentur illuc

Psalms 74:2

2 fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum

Song of Songs 1:3

3 fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te

Song of Songs 6:8

8 sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus

Jeremiah 2:3

3 sanctus Israhel Domino primitiae frugum eius omnes qui devorant eum delinquunt mala venient super eos dicit Dominus

Amos 6:1

1 vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel

Matthew 8:19

19 et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris

Matthew 25:1

1 tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae

Luke 9:57-62

57 factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris 58 et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet 59 ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum 60 dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei 61 et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt 62 ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei

John 8:12

12 iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae

John 10:27

27 oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me

John 12:26

26 si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus

John 13:37

37 dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam

Acts 20:28

28 adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo

1 Corinthians 6:20

20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

1 Corinthians 7:25-26

25 de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis 26 existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse

1 Corinthians 7:28

28 si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco

1 Corinthians 16:15

15 obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos

2 Corinthians 11:2

2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo

Ephesians 1:14

14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius

1 Timothy 4:3

3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem

James 1:18

18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius

1 Peter 2:9

9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum

Revelation 3:4

4 sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt

Revelation 5:9

9 et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione

Revelation 7:15-17

15 ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius et qui sedet in throno habitabit super illos 16 non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos sol neque ullus aestus 17 quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum

Revelation 17:14

14 hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.