Psalms 91 Cross References - Vulgate

1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur 2 dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum 3 quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum 4 in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis 5 scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno 6 a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie 7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit 8 verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes 9 tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum 10 non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo 11 quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis 12 in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus 13 super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem 14 quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum 15 invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo 16 longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum

Genesis 7:23

23 et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca

Genesis 15:1

1 his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis

Genesis 17:7

7 et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te

Genesis 25:8

8 et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum

Exodus 12:12-13

12 et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus 13 erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti

Exodus 12:29-30

29 factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum 30 surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus

Numbers 14:37-38

37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini 38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram

Numbers 16:46-48

46 dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit 47 quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama 48 et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit

Numbers 16:48

48 et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit

Deuteronomy 6:2

2 ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui

Deuteronomy 7:15

15 auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates Aegypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis

Deuteronomy 26:17-19

17 Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio 18 et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia praecepta eius 19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est

Deuteronomy 32:11

11 sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis

Deuteronomy 32:30-31

30 quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos 31 non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices

Deuteronomy 33:27-29

27 habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere 28 habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore 29 beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis

Joshua 14:10

10 concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum

Judges 9:15

15 quae respondit eis si vere me regem vobis constituitis venite et sub mea umbra requiescite sin autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani

Judges 14:5-6

5 descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha cumque venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis saevus rugiens et occurrit ei 6 inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare

Ruth 2:12

12 reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israhel ad quem venisti et sub cuius confugisti alas

1 Samuel 2:30

30 propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles

1 Samuel 17:37

37 et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei huius dixit autem Saul ad David vade et Dominus tecum sit

2 Samuel 24:15

15 inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum

1 Kings 8:37

37 fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut corruptus aer aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et inimicus eius portas obsidens omnis plaga universa infirmitas

2 Kings 6:16-17

16 at ille respondit noli timere plures enim nobiscum sunt quam cum illis 17 cumque orasset Heliseus ait Domine aperi oculos huius ut videat et aperuit Dominus oculos pueri et vidit et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Helisei

2 Kings 7:6

6 siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede conduxit adversum nos rex Israhel reges Hettheorum et Aegyptiorum et venerunt super nos

2 Kings 19:35

35 factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit

1 Chronicles 28:1-21

1 convocavit igitur David omnes principes Israhel duces tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui praeerant substantiae et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem 2 cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut aedificarem domum in qua requiesceret arca foederis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad aedificandum omnia praeparavi 3 Deus autem dixit mihi non aedificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis 4 sed elegit Dominus Deus Israhel me de universa domo patris mei ut essem rex super Israhel in sempiternum de Iuda enim elegit principes porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israhel 5 sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israhel 6 dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem 7 et firmabo regnum eius usque in aeternum si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia sicut et hodie 8 nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum 9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum 10 nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii confortare et perfice 11 dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus propitiationis 12 necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum 13 divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini 14 aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate 15 sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit 16 aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas 17 ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit 18 altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubin extendentium alas et velantium arcam foederis Domini 19 omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem universa opera exemplaris 20 dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini 21 ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua

1 Chronicles 29:3

3 et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quae paravi in aedem sanctam

Job 4:13-15

13 in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines 14 pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt 15 et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae

Job 5:10-22

10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa 11 qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate 12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant 13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat 14 per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie 15 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem 16 et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum 17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes 18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt 19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum

Job 5:19-27

19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum 20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii

Job 5:20-27

20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii 21 a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit

Job 5:21-27

21 a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit 22 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis

Job 5:22-27

22 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis 23 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi

Job 5:23

23 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi 24 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis

Job 5:24

24 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis 25 scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae 26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo

Job 5:26

26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo 27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta

Job 6:4

4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me

Job 12:4

4 qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas

Job 24:14-16

14 mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur 15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum 16 perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem

Psalms 3:5-6

5 ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me 6 non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus

Psalms 9:10

10 et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine

Psalms 10:17

17 desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua

Psalms 14:6

6 Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine

Psalms 16:11

11 non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos

Psalms 17:8

8 a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me

Psalms 18:2

2 Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus 3 laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 4 circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me

Psalms 18:15

15 et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui

Psalms 21:4

4 vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum

Psalms 23:4

4 sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me

Psalms 25:13

13 anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram

Psalms 27:1-3

1 David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo 2 cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt 3 si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam

Psalms 27:5

5 abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui

Psalms 31:20

20 abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum

Psalms 32:6

6 pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant 7 tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper

Psalms 34:7

7 circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos

Psalms 35:2

2 adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum

Psalms 36:7

7 quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt

Psalms 37:24

24 cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius

Psalms 37:34

34 coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis

Psalms 37:40

40 et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo

Psalms 43:4

4 et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus

Psalms 46:1

1 victori filiorum Core pro iuventutibus canticum Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum 2 ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris

Psalms 48:14

14 quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte

Psalms 50:15

15 et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me

Psalms 50:23

23 qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei

Psalms 52:8

8 ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum

Psalms 57:1

1 invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum

Psalms 58:4

4 ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas

Psalms 58:10-11

10 et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra 11 victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me

Psalms 59:1

1 libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me

Psalms 61:3-4

3 habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper 4 tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum

Psalms 61:4

4 tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum

Psalms 62:5-8

5 ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo 6 in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo 7 sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper 8 verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul

Psalms 67:6-7

6 benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae 7 victori David psalmus cantici exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius

Psalms 71:3

3 Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis

Psalms 89:16-17

16 in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur 17 quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum

Psalms 89:23-24

23 sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam 24 veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius

Psalms 90:1

1 oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione

Psalms 91:1-2

1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur 2 dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum

Psalms 91:6

6 a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie

Psalms 91:9

9 tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum

Psalms 92:11

11 et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea

Psalms 112:7

7 lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino

Psalms 121:5

5 Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam

Psalms 121:5-6

5 Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam 6 per diem sol non percutiet te neque luna per noctem 7 Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam

Psalms 124:7

7 anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus

Psalms 138:2

2 adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum

Psalms 138:7

7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua

Psalms 141:9

9 quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam

Psalms 142:4-5

4 cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi 5 respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam

Psalms 142:5-5

5 respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam

Psalms 146:5-6

5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo 6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt

Proverbs 3:2

2 longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi

Proverbs 3:6

6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos

Proverbs 3:16

16 longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria

Proverbs 3:23-25

23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget

Proverbs 3:23

23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget 24 si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus 25 ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum

Proverbs 3:25-26

25 ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum 26 Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris

Proverbs 6:5

5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis

Proverbs 7:23

23 donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur

Proverbs 12:21

21 non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo

Proverbs 18:10

10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur

Proverbs 22:4

4 finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita

Proverbs 28:1

1 fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit

Ecclesiastes 9:12

12 nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit

Song of Songs 2:3

3 sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo

Song of Songs 3:8

8 omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos

Isaiah 3:11

11 vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei

Isaiah 4:5-6

5 et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio 6 et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia

Isaiah 8:14

14 et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem

Isaiah 12:2

2 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem

Isaiah 21:4

4 emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum

Isaiah 25:4

4 quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem

Isaiah 26:3-4

3 vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus 4 sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum

Isaiah 27:1

1 in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est

Isaiah 31:1

1 vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt et super equitibus quia praevalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israhel et Dominum non requisierunt

Isaiah 32:2

2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta

Isaiah 33:16

16 iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt

Isaiah 41:10

10 ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei

Isaiah 43:1-2

1 et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu 2 cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te

Isaiah 43:2

2 cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te

Isaiah 45:17

17 Israhel salvatus est in Domino salute aeterna non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi

Isaiah 46:3

3 audite me domus Iacob et omne residuum domus Israhel qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva

Isaiah 58:9

9 tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest

Isaiah 63:9

9 in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi

Isaiah 65:20-22

20 non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non impleat dies suos quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit 21 et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructum earum 22 non aedificabunt et alius habitabit non plantabunt et alius comedet secundum dies enim ligni erunt dies populi mei et opera manuum eorum inveterabunt

Isaiah 65:24

24 eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis loquentibus ego audiam

Jeremiah 2:18

18 et nunc quid tibi vis in via Aegypti ut bibas aquam turbidam et quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis

Jeremiah 29:12-13

12 et invocabitis me et ibitis et orabitis me et exaudiam vos 13 quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto corde vestro

Jeremiah 31:1

1 in tempore illo dicit Dominus ero Deus universis cognationibus Israhel et ipsi erunt mihi in populum

Jeremiah 33:3

3 clama ad me et exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et firma quae nescis

Lamentations 3:12-13

12 DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam 13 HE misit in renibus meis filias faretrae suae

Lamentations 4:20

20 RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus

Ezekiel 11:16

16 propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt

Daniel 6:22

22 Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me sed et coram te rex delictum non feci

Hosea 9:8

8 speculator Ephraim cum Deo meo propheta laqueus ruinae super omnes vias eius insania in domo Dei eius

Hosea 14:5-6

5 ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani 6 ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani

Amos 3:5

5 numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit

Malachi 1:5

5 et oculi vestri videbunt et vos dicetis magnificetur Dominus super terminum Israhel

Matthew 4:6

6 et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

Matthew 8:26

26 et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna

Matthew 23:37

37 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti

Matthew 24:6-7

6 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis 7 consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca

Matthew 28:20

20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

Mark 13:31

31 caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt

Mark 16:18

18 serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt

Luke 2:30

30 quia viderunt oculi mei salutare tuum

Luke 3:6

6 et videbit omnis caro salutare Dei

Luke 4:10-11

10 scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te 11 et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

Luke 4:11

11 et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

Luke 10:19

19 ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit

Luke 12:20

20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

Luke 12:39

39 hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam

Luke 20:38

38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei

John 5:44

44 quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis

John 12:26

26 si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus

John 12:43

43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei

John 14:23

23 respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus

John 16:27

27 ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi

John 16:32

32 ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est

John 17:3

3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum

Acts 18:9-10

9 dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas 10 propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate

Acts 28:3-6

3 cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius 4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere 5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est 6 at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum

Romans 3:13

13 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum

Romans 8:25

25 si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus

Romans 8:28

28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti

Romans 10:12-13

12 non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum 13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit

Romans 16:20

20 Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum

1 Corinthians 10:3-10

3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt 4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus 5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto 6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt 7 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere 8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia 9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt 10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore

2 Corinthians 1:9-10

9 sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos 10 qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus quoniam et adhuc eripiet

Galatians 4:9

9 nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis

Philippians 2:9-11

9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen 10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris

1 Timothy 6:9

9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem

2 Timothy 2:26

26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem

2 Timothy 4:17

17 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis

Titus 1:2

2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia

Hebrews 1:14

14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis

Hebrews 2:2

2 si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem

Hebrews 5:7

7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia

Hebrews 6:17-18

17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum 18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem

Hebrews 11:16

16 nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem

Hebrews 13:6

6 ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo

James 1:12

12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se

James 2:5

5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se

1 Peter 1:21

21 qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo

1 Peter 3:22

22 qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus

1 Peter 5:4

4 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam

1 John 4:15-16

15 quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo 16 et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo

Revelation 3:21

21 qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius

Revelation 12:9

9 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt

Revelation 20:1-2

1 et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua 2 et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.