Psalms 84:5 Cross References - Vulgate

5 beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius

Psalms 28:7-8

7 Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi 8 Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est

Psalms 40:8

8 ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei

Psalms 42:4

4 horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis

Psalms 55:14

14 qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore

Psalms 81:1

1 laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob

Psalms 122:1

1 canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus

Isaiah 26:9

9 anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis

Isaiah 45:24

24 ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei

Jeremiah 31:6

6 quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum

Jeremiah 31:33

33 sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israhel post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum

Jeremiah 50:4-5

4 in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii Israhel ipsi et filii Iuda simul ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent 5 in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione delebitur

Micah 4:2

2 et properabunt gentes multae et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem

Zechariah 10:12

12 confortabo eos in Domino et in nomine eius ambulabunt dicit Dominus

2 Corinthians 12:9

9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi

Philippians 4:13

13 omnia possum in eo qui me confortat

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.