Psalms 78:20 Cross References - Vulgate

20 quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius

Genesis 18:12-14

12 quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo 13 dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus 14 numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium

Exodus 17:6-7

6 en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israhel 7 et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non

Numbers 11:18

18 populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis

Numbers 11:21-23

21 et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro 22 numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient 23 cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur

Numbers 20:11

11 cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta

Psalms 78:41

41 qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.