Psalms 65:5 Cross References - Vulgate

5 praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine

Deuteronomy 4:34

34 si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto videntibus oculis tuis

Deuteronomy 10:21

21 ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui

Psalms 22:27

27 recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium

Psalms 45:4

4 gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua

Psalms 47:2-3

2 quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram 3 congregavit populos subter nos et tribus sub pedibus nostris

Psalms 66:3

3 omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper

Psalms 68:19-20

19 Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus 20 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis

Psalms 76:3-9

3 spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas 4 ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus 5 tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua 6 de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit 7 cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper 8 quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris 9 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili

Psalms 85:4

4 converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos

Psalms 107:23

23 et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude

Psalms 145:17

17 fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione

Isaiah 37:36

36 egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum

Isaiah 45:22

22 convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego Deus et non est alius

Isaiah 51:5

5 prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos iudicabunt me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt

Isaiah 60:5

5 tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi

Isaiah 66:19

19 et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus

Zephaniah 2:11

11 horribilis Dominus super eos et adtenuabit omnes deos terrae et adorabunt eum vir de loco suo omnes insulae gentium

Zechariah 9:10

10 et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae

Matthew 28:19-20

19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti 20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

Romans 2:5

5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei

Romans 15:10-12

10 et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius 11 et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi 12 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt

Ephesians 2:17-18

17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope 18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem

Revelation 15:3-4

3 et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens iustae et verae viae tuae rex saeculorum 4 quis non timebit Domine et magnificabit nomen tuum quia solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo quoniam iudicia tua manifestata sunt

Revelation 16:5

5 et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras sanctus quia haec iudicasti

Revelation 19:1-3

1 post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est 2 quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius 3 et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in saecula saeculorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.