Psalms 62:9 Cross References - Vulgate

9 nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor

1 Samuel 18:5

5 egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul

1 Samuel 18:7

7 et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia

1 Samuel 18:21-26

21 dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie 22 et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regis 23 et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis 24 et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba locutus est David 25 dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum 26 cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis

1 Samuel 23:12

12 dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent

1 Samuel 23:19-20

19 ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram deserti 20 nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis

1 Samuel 26:21-25

21 et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis 22 et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam 23 Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini 24 et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia 25 ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum

2 Samuel 15:6

6 faciebatque hoc omni Israhel qui veniebat ad iudicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israhel

2 Samuel 15:31

31 nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso consilium Ahitofel Domine

Psalms 39:5

5 ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper

Psalms 39:11

11 a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper

Psalms 55:13-14

13 sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus 14 qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore

Psalms 116:11

11 ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium

Psalms 118:9

9 melius est sperare in Domino quam sperare in principibus

Isaiah 40:15

15 ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus

Isaiah 40:17

17 omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei

Daniel 5:27

27 thecel adpensum est in statera et inventus es minus habens

Matthew 21:9

9 turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis

John 19:15

15 illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem

Romans 3:4

4 est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.