Psalms 59:4 Cross References - Vulgate

4 surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper

1 Samuel 19:12-24

12 deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit atque salvatus est 13 tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentis 14 misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est quod aegrotaret 15 rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidatur 16 cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput eius 17 dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te 18 David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth 19 nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in Nahioth in Rama 20 misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare coeperunt etiam ipsi 21 quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt 22 abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad cisternam magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Rama 23 et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Rama 24 et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas

Psalms 5:6

6 odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus

Psalms 35:19

19 non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo

Psalms 35:23

23 consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam

Psalms 44:23

23 consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum

Proverbs 1:16

16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem

Isaiah 51:9

9 consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem

Isaiah 59:7

7 pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorum

Acts 23:15

15 nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum

Romans 3:15

15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.