Psalms 48:4 Cross References - Vulgate

4 quia ecce reges congregati sunt venerunt simul

2 Samuel 10:6-19

6 videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum 7 quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum bellatorum 8 egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo 9 videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israhel et instruxit aciem contra Syrum 10 reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon 11 et ait Ioab si praevaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon praevaluerint adversum te auxiliabor tibi 12 esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo 13 iniit itaque Ioab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie eius 14 filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem 15 videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israhel congregati sunt pariter 16 misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum 17 quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Iordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum 18 fugeruntque Syri a facie Israhel et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiae percussit qui statim mortuus est 19 videntes autem universi reges qui erant in praesidio Adadezer victos se ab Israhel fecerunt pacem cum Israhel et servierunt eis timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon

Psalms 83:2-8

2 quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput 3 contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum 4 dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra 5 quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt 6 tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni 7 Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri 8 sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper

Isaiah 7:1

1 et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam

Isaiah 8:8-10

8 et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel 9 congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini 10 inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus

Isaiah 10:8

8 dicet enim

Isaiah 29:5-8

5 et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt 6 eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis 7 et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et praevaluerunt adversus eam 8 et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion

Revelation 17:12-14

12 et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam 13 hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt 14 hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles

Revelation 19:20

20 et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure

Revelation 20:8-9

8 et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam 9 et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.