Psalms 41:2 Cross References - Vulgate

2 Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum

Psalms 27:12

12 ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium

Psalms 33:19

19 ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame

Psalms 37:22

22 quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt

Psalms 37:32-33

32 sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum 33 Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur

Psalms 91:3-7

3 quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum 4 in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis 5 scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno 6 a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie 7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit

Psalms 128:1-6

1 canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius 2 laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit 3 uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae 4 ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum 5 benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae 6 et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel

Psalms 140:8-9

8 Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli 9 ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper

Jeremiah 45:4-5

4 haec dices ad eum sic dicit Dominus ecce quos aedificavi ego destruo et quos plantavi ego evello et universam terram hanc 5 et tu quaeris tibi grandia noli quaerere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quaecumque perrexeris

1 Timothy 4:8

8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.