Psalms 22:21 Cross References - Vulgate

21 salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me

Numbers 23:22

22 Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis

Deuteronomy 33:17

17 quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse

Job 39:9-10

9 numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum 10 numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te

Isaiah 34:7

7 et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguium

Luke 22:53

53 cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum

John 8:59

59 tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo

John 14:30

30 iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam

Acts 4:27

27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel

Acts 5:30-32

30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno 31 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum 32 et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi

2 Timothy 4:17

17 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis

1 Peter 5:8

8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.