Psalms 22:11 Cross References - Vulgate

11 ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor

Deuteronomy 32:36

36 iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint

2 Kings 14:26

26 vidit enim Dominus adflictionem Israhel amaram nimis et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui auxiliaretur Israhel

Psalms 10:1

1 quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae

Psalms 13:1-3

1 victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me 2 usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem 3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me

Psalms 35:22

22 vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me

Psalms 38:21

21 ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me

Psalms 69:1-2

1 infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me 2 laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum

Psalms 69:18

18 tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam

Psalms 71:12

12 confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi

Psalms 72:12

12 ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius

Psalms 142:4-6

4 cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi 5 respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam 6 clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium

Isaiah 63:5

5 circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi

Matthew 26:56

56 hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt

Matthew 26:72

72 et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem

Matthew 26:74

74 tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit

John 16:32

32 ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est

Hebrews 5:7

7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.