Psalms 147:8 Cross References - Vulgate

8 qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen

Genesis 9:14

14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus

1 Kings 18:44-45

44 in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab iunge et descende ne occupet te pluvia 45 cumque se verterent huc atque illuc ecce caeli contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia grandis ascendens itaque Ahab abiit in Hiezrahel

Job 5:10

10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa

Job 26:8-9

8 qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum 9 qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam

Job 36:27-33

27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum 28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper 29 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum 30 et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet 31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus 32 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat 33 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere

Job 38:24-27

24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram 25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui 26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur 27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes

Psalms 65:9-13

9 sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic 10 volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine 11 pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur 12 vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent 13 victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra

Psalms 104:13-14

13 super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem 14 qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra

Psalms 135:1

1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum

Isaiah 5:6

6 et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem

Jeremiah 14:22

22 numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia haec

Joel 2:23

23 et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio

Amos 5:7-8

7 qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis 8 facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius

Matthew 5:45

45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos

Acts 14:17

17 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra

James 5:17-18

17 Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex 18 et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.