Psalms 147:3 Cross References - Vulgate

3 qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum

Job 5:18

18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt

Psalms 34:18

18 iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit

Psalms 51:17

17 sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies

Isaiah 1:5-6

5 super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens 6 a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo

Isaiah 57:15

15 quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum

Isaiah 61:1

1 spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem

Jeremiah 33:6

6 ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis

Ezekiel 34:16

16 quod perierat requiram et quod abiectum erat reducam et quod confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam et pascam illas in iudicio

Hosea 6:1-2

1 in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum 2 quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos

Malachi 4:2

2 et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento

Luke 4:18

18 Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.