Psalms 142:4 Cross References - Vulgate

4 cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi

1 Samuel 23:11-13

11 si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus descendet 12 dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent 13 surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire

1 Samuel 23:19-20

19 ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram deserti 20 nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis

1 Samuel 27:1

1 et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israhel fugiam ergo manus eius

Job 11:20

20 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae

Job 19:13-19

13 fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me 14 dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei 15 inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum 16 servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum 17 halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei 18 stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi 19 abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me

Psalms 31:11

11 apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me

Psalms 69:20

20 et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto

Psalms 88:8

8 longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem

Psalms 88:18

18 longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti

Jeremiah 25:35

35 et peribit fuga a pastoribus et salvatio ab optimatibus gregis

Jeremiah 30:17

17 obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae non habebat requirentem

Matthew 26:56

56 hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt

2 Timothy 4:16

16 in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.