Psalms 124:7 Cross References - Vulgate

7 anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus

1 Samuel 23:26-27

26 et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius ut caperent eos 27 et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam infuderunt se Philisthim super terram

1 Samuel 24:14-15

14 quem sequeris rex Israhel quem persequeris canem mortuum sequeris et pulicem unum 15 sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua

1 Samuel 25:29

29 si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundae

2 Samuel 17:2

2 et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo est percutiam regem desolatum

2 Samuel 17:21-22

21 cumque abissent ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt surgite transite cito fluvium quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Ahitofel 22 surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo et transierunt Iordanem donec dilucesceret et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium

Psalms 25:15

15 oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos

Psalms 91:3

3 quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum

Proverbs 6:5

5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis

Jeremiah 5:26

26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros

Jeremiah 18:22

22 audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis

2 Timothy 2:26

26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.