Psalms 124:2 Cross References - Vulgate

2 nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines

Numbers 16:2-3

2 surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israhel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae et qui tempore concilii per nomina vocabantur 3 cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini

Psalms 3:1

1 canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me

Psalms 21:1-2

1 victori canticum David Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer 2 desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper

Psalms 22:12-13

12 circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me 13 aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens

Psalms 22:16

16 circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos

Psalms 37:32

32 sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.