Psalms 119:127 Cross References - Vulgate

127 propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium

Psalms 19:10

10 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem

Psalms 119:72

72 melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti

Proverbs 3:13-18

13 beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia 14 melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius 15 pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari 16 longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria 17 viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae 18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus

Proverbs 8:11

11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari

Proverbs 16:16

16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento

Matthew 13:45-46

45 iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas 46 inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam

Ephesians 3:8

8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.