Psalms 119:103 Cross References - Vulgate

103 quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo

Job 23:12

12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius

Psalms 19:10

10 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem

Psalms 63:5

5 recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi

Proverbs 3:17

17 viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae

Proverbs 8:11

11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari

Proverbs 24:13-14

13 comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo 14 sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit

Song of Songs 1:2-4

2 osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino 3 fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te 4 trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te

Song of Songs 5:1

1 veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.