Psalms 115:15 Cross References - Vulgate

15 benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram

Genesis 1:1

1 in principio creavit Deus caelum et terram

Genesis 14:19

19 benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram

Genesis 32:26-29

26 dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi 27 ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob 28 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis 29 interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco

Psalms 3:8

8 Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper

Psalms 96:5

5 omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit

Psalms 121:2

2 auxilium meum a Domino factore caeli et terrae

Psalms 124:8

8 auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram

Psalms 134:3

3 benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae

Psalms 146:5-6

5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo 6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt

Acts 14:15

15 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt

Ephesians 1:3-4

3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo 4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate

1 Peter 3:9

9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis

Revelation 14:7

7 dicens magna voce timete Deum et date illi honorem quia venit hora iudicii eius et adorate eum qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.