Psalms 115:12 Cross References - Vulgate

12 Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron

Genesis 2:17-18

17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris 18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui

Genesis 8:1

1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae

Genesis 12:2-3

2 faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus 3 benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae

Exodus 2:24-25

24 et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob 25 respexit filios Israhel et cognovit eos

Psalms 25:7

7 peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine

Psalms 67:7

7 victori David psalmus cantici exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius

Psalms 136:23

23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius

Isaiah 44:21

21 memento horum Iacob et Israhel quoniam servus meus es tu formavi te servus meus es tu Israhel non oblivisceris mei

Isaiah 49:14-16

14 et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei 15 numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui 16 ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram oculis meis semper

Acts 3:26

26 vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua

Acts 10:4

4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei

Galatians 3:14

14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem

Galatians 3:29

29 si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes

Ephesians 1:3

3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.