Psalms 106:32 Cross References - Vulgate

32 et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum

Numbers 20:2-13

2 cumque indigeret aqua populus coierunt adversum Mosen et Aaron 3 et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino 4 cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra iumenta moriantur 5 quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum 6 ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos 7 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 8 tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius 9 tulit igitur Moses virgam quae erat in conspectu Domini sicut praeceperat ei 10 congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere 11 cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta 12 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israhel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis 13 haec est aqua Contradictionis ubi iurgati sunt filii Israhel contra Dominum et sanctificatus est in eis

Numbers 20:23-24

23 ubi locutus est Dominus ad Mosen 24 pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israhel eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis

Numbers 27:13-14

13 cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron 14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin

Deuteronomy 1:37

37 nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc

Deuteronomy 3:26

26 iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me

Deuteronomy 4:21

21 iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis

Psalms 78:40

40 non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante

Psalms 81:7

7 in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.