Philippians 2:27 Cross References - Vulgate

27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem

2 Kings 20:1

1 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et venit ad eum Esaias filius Amos prophetes dixitque ei haec dicit Dominus Deus praecipe domui tuae morieris enim et non vives

Job 5:19

19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum

Psalms 30:1-3

1 psalmus cantici pro dedicatione domus David exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me 2 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me 3 Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum

Psalms 30:10-11

10 audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor 11 convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia

Psalms 34:19

19 multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus

Psalms 103:3-4

3 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius 4 qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas

Psalms 107:18-22

18 stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos 19 omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis 20 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos 21 misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu 22 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

Ecclesiastes 9:1-2

1 omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit 2 sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum deierat

Isaiah 27:8

8 in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus

Isaiah 38:17

17 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea

Isaiah 43:2

2 cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te

Jeremiah 8:18

18 dolor meus super dolorem in me cor meum maerens

Jeremiah 10:24

24 corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me

Jeremiah 45:3

3 dixisti vae misero mihi quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo laboravi in gemitu meo et requiem non inveni

Habakkuk 3:2

2 Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis

John 11:3-4

3 miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur 4 audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam

Acts 9:37

37 factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo

Acts 9:39-41

39 exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas 40 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit 41 dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam

1 Corinthians 10:13

13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere

2 Corinthians 2:7

7 ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est

Philippians 2:30

30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.