Philippians 1:17 Cross References - Vulgate

17 quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis

Luke 21:14

14 ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis

Acts 22:1

1 viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem

Acts 26:1

1 Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere

Acts 26:24

24 haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt

Romans 1:13-17

13 nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus 14 Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum 15 ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare 16 non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco 17 iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit

1 Corinthians 9:16-17

16 nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero 17 si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est

Galatians 2:7-8

7 sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis 8 qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes

Philippians 1:7

7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse

Philippians 2:3

3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes

1 Timothy 2:7

7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate

2 Timothy 1:11-12

11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium 12 ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem

2 Timothy 4:6-7

6 ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat 7 bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi

2 Timothy 4:16

16 in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.