Philippians 1:15 Cross References - Vulgate

15 quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant

Matthew 23:5

5 omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias

Acts 5:42

42 omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum

Acts 8:5

5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum

Acts 8:35

35 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum

Acts 9:20

20 et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei

Acts 10:36

36 verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus

Acts 11:20

20 erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum

Romans 16:17-18

17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis 18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium

1 Corinthians 1:23

23 nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam

1 Corinthians 3:3-4

3 cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis 4 cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus

1 Corinthians 13:3

3 et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest

2 Corinthians 1:19

19 Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit

2 Corinthians 4:5

5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum

2 Corinthians 11:13

13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi

2 Corinthians 12:20

20 timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos

Galatians 2:4

4 sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent

Philippians 1:16-18

16 quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum 17 quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis 18 quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo

Philippians 2:3

3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes

1 Timothy 3:16

16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria

James 4:5-6

5 aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis 6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

1 Peter 5:2-4

2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie 3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo 4 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.